monumenta.ch > Hieronymus > sectio 10 > bnf9389.51 > sectio 177 > 17 > sectio 19 > sectio 21 > sectio 107 > sectio 112 > sectio 280

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Epistularum selectio, 22, 280
Neque vero moneo, ne de divitiis glorieris, ne de generis nobilitate te iactes, ne te ceteris praeferas: scio humilitatem tuam, scio te ex affectu dicere: Domine, non est exaltatum cor meum neque elati sunt oculi mei Novi et apud te et apud matrem tuam superbiam, per quam diabolus cecidit, locum penitus non habere.